Liber Nehemiae*

Caput 3: Versus 26

Nathinaei.Dicuntur Gabaonitae, qui in ministerium domus Domini juxta dispositionem Josue filii Nun fideli devotione serviebant.In Ophel.BEDA, ibid.Turris erat non longe a templo altitudine enormi. Unde Ophel, id est, tenebrarum vel nubili nomen accepit, quia nubibus caput inseruit. Denique ubi in Michaea scriptum est:Et tu turris gregis nebulosaMich. 4., benedicitur turris Ophel. Haec turris in qua parte sit civitatis, liber Paralipomenon ostendit, dicens quodManasses aedificavit murum extra civitatem David ad occidentem Gihon in convalle, ab introitu portae piscium per circuitum usque ad OphelII Par. 33.. Conveniebat ergo juxta situm loci, ut ministri templi in vicina templo turre habitarent.Mystice autem Nathinaei habitant in Ophel, id est, in turre nebulosa, cum hi qui professione perfectioris vitae dicati sunt Deo, et in munimento et altitudine virtutum actione semper et cogitatione morantur, et conversatio eorum in coelis est, quos admirans vulgus ait:Qui sunt isti qui ut nubes volantIsa. 60., etc. Item Thecueni habitant in Ophel, cum quique religionis habitu insignes abdita Scripturarum de quibus scriptum est:Tenebrosa aqua in nubibus aerisPsal. 17., id est, mystica scientia in prophetis, illustrato corde penetrant, et assidue legunt, et meditantur.Contra.BEDA, ibid.Dominum scilicet, qui quotidie nos misericordiae suae gratia, ne in aerumnis vitae labamur praesentis et deficiamus, irrigat, etc., usque ad et quia post praesentia virtutum dona ad videndam claritatem Domini ascenditur, recte infertur:Post eum aedificaverunt Thecueni,etc.
(* Traductions européennes)